- CAESAREA
- I.CAESAREAMauritaniae urbs. Plin l. 3. c. 3. Cabo Figalo Pineto. In Africa. Celebris in Histor. Rom. Afris dicta Tiguident, seu vetus urbs, a Califis destructa, A. C. 959. Rudera magnitudinem loquuntur. Sub Arabibus, divitiis Academiisque, unde Poetae et Philosophi excellentes prodierunt, inclita. Strabo l. 17. Marmol. l. 5. c. 34. Eam Bochi Regiam facit Solinus c. 25. Caesariensi coloniae Caesarta inest, a D. Claudio deducta Bocchi prius Regia, postmodum Iubae indulgentiâ populi Romani dono data. Sed Iubae Regiam fuisle, tradunt Plinius, Strabo, Pomponius, alii. Nec etiam Caesarea data est Iubae, verum tota Mauritania, quae prius Bocchi fuerat, idque non a Populo Roman. sed ab Augusto Caesare. Plin. l. 5. c. 2. Namque diu Regum nomina obtinuêre, ut Bogudiana appellaretur, itemque Bocchi, quae nunc Caesareensis. A Caesarea videl. quae toti provinciae nomen dedit, postquam a Iuba instaurata, Caesareaeque nomine acceptô, sede eius Regiâ nobilitata eslet: cum antea ignobile fuislet oppidum, Iol nomine, uti ex Mela discimus, l. 2. c. 6. Vide quoque Strabonem l. 17. Coloniae postea iure donata est a Claudio Caesare deductis in eam veteranis: Salmas. ad Solin. p. 309.II.CAESAREAPannoniae superioris oppidul. Thata, teste Laziô, in Hungaria.III.CAESAREAcognomentô Magna, quae et Mazaca prius, Tisaria et Caisar a Tiberio nominata, urbs Archiepiscopalis Cappadociae ad Melam fluv. et montis Argaei radices, cui D. Basilius Magnua praefuit Episcopus. Straboni l. 12. et Stephano lim etiam Edessa Partheniana. Poulero p. 2. c. 8. etaim apamia, hodie Erseron: Caesarea item Ptolemaeo penes Anazarbum; aliis Anzarbus, urbs Ciliciae est. item urbs bithyniae. Ptol.IV.CAESAREAinsul. maris Britannici. Antonin.Normanniae olim pars, quae Iersey dicitur Camdeno. Nunc Suthamptoniae provinc. angliae annexa, cum Angliae regi sola supersit una cum Garnseia ex avita hereditate Ducatus Normanniae, a cuius ora vix 5. leuc. distat. 12. habet Parochias, et castrum Montorgneil in eius ora Orientali.V.CAESAREAinter Ravennam et Claslem oppidum, aut potius suburbium, ut est apud Iornandem. Blondus et Rubeus tradunt Monasterium S. Maria in portico hodie ibi extare; idem scribit Leander.VI.CAESAREAnomen templi Alexandrini, in Aegypto, de quo mira habet Eutychius Patric. ut infra videbimus, ubi de Michaele Archangelo.VII.CAESAREApagus Germaniae apud Ingolstadium in Bavaria, vulgo Reshing.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.